Descriptio

Clinica morbis infectiosis curandis est operandi domus coniunctim omnium trium Facultatum medicinae Pragensium, porro Instituti educationis postgradualis in rebus sanitariis (IPVZ) et Nosocomii Na Bulovce (NNB).

      Cura therapeutica dirigitur nominatim contra morbos quos diarrhoea comitatur, contra infectiones systematis nervosi (nec sunt exclusae meningitis meningococcica et neuroborreliosis), contra infectiones systematis respiratorii viroses bacterialesque, ad quod etiam cura statuum insequentium pertinet, contra hepatitidem infectiosam; dignoscuntur morbi hepatis; curantur parasitoses, infectio cuius causa est humanae immunodeficientiae virus (HIV), haud exclusa syndroma immunodeficientiae acquisitae (SIDA), sepsis, endocarditis, infectiones ex terris longinquioribus allatae (typhus abdominalis, malaria et tales aliae), zoonoses, infectiones mycotici etc.

      Infirmis praebetur cura non solum regularis, sed etiam intermediaria et intensiva, inclusive supplementa singularum functionum organorum et processus eliminationis.

      Clinica navitatem eruditivam exsequitur, quae fit per eruditionem et praegradualem et postgradualem necnon per eruditionem studentium ex nationibus alienis. Homines operi ibi dediti acroases dant et scripta edita conficiunt numerosa tum in terra nostra, tum foris. Clinica praeterea operam dat ad enodandum proposita investigativa et ad elaborandum studia de pharmacis adhibendis.
 
Reditus
Pagina tituli

© die 29° mensis Octobris anno MMXVII