St. Rochus - patronus peste laborantium

Historia
Sodalitas
Clinica
Laboratorium
Ordo institutionis
Subsidia didactica
Beneficia annuum
Studia pharmaceutica
Scripta edita
Nuntii ex operandi loco
Nobis scribe
Nexus externi
 

Klinika infekčních a tropických nemocí,
1. lékařská fakulta,
Univerzita Karlova v Praze a Nemocnice Na Bulovce
Budínova 2
Praha 8
180 81
 
Tel.: (+420)266082717
Fax: (+420)283840504
E-mail: bozena.zachovalova@bulovka.cz


Sigillum: St. Rochus - patronus peste laborantium (statua in ponte antiquo Pirnizensi a David Liparto ante A.D. MDCCXX facta)

 


Informatio prima

      Clinica morbis infectiosis curandis est operandi domus coniunctim omnium trium Facultatum medicinae Pragensium, porro Instituti educationis postgradualis in rebus sanitariis (IPVZ) et Nosocomii Na Bulovce (NNB).
      Cura therapeutica dirigitur nominatim contra morbos quos diarrhoea comitatur, contra infectiones systematis nervosi (nec sunt exclusae meningitis meningococcica et neuroborreliosis), contra infectiones systematis respiratorii viroses bacterialesque, ad quod etiam cura statuum insequentium pertinet, contra hepatitidem infectiosam; dignoscuntur morbi hepatis; curantur parasitoses, infectio cuius causa est humanae immunodeficientiae virus (HIV), haud exclusa syndroma immunodeficientiae acquisitae (SIDA), sepsis, endocarditis, infectiones ex terris longinquioribus allatae (typhus abdominalis, malaria et tales aliae), zoonoses, infectiones mycotici etc.
      Infirmis praebetur cura non solum regularis, sed etiam intermediaria et intensiva, inclusive supplementa singularum functionum organorum et processus eliminationis.
      Clinica navitatem eruditivam exsequitur, quae fit per eruditionem et praegradualem et postgradualem necnon per eruditionem studentium ex nationibus alienis. Homines operi ibi dediti acroases dant et scripta edita conficiunt numerosa tum in terra nostra, tum foris. Clinica praeterea operam dat ad enodandum proposita investigativa et ad elaborandum studia de pharmacis adhibendis.

... plures de ordine nosocomii


Pagina recognita & emendata postremum
die 30° mensis Maii anno MMXVII
Omnia iura vindicentur


Commemorationes ad redactorem - creatorem paginarum interretialium: HR
Pagina Facultatis medicae primae UC

Nuntii

Tabulae scholarum

Tabulae scholarum tribus "Medicina generalis" et "Medicina dentalis" partis Bohemicae ac Anglicae, cursus nosocomarum - magistrarum curae intensivae anni scholastici MMXVI/MMXVII.

Initium institutionis omnis cursus disciplinarum "Morbi infectiosi" in auditorio Centri exercitativi Nosocomii militaris centralis Pragensis-Tressowiczensis numquam non erit (descriptio itineris). Loci institutionis dierum ceterum per tabulas scholarum determinabuntur.


Disciplina eligibilis

Initium disciplinae eligibilis "Propaedeutica morborum infectiosorum" (B01673) semestris hiberni anni scholastici MMXVI/MMXVII facta in auditorio Clinicae morborum infectiosorum tropicorumque Nosocomii Na Bulovce, Pragae VIII die 9° mensis Novembris (die Mercurii), ad horam secundam postmeridiam.