Sigillum paginarum Interretiariarum
Historia | Methodi diagnosticae | Praeventia et prophylaxis | Therapia antimicrobialis | Therapia symptomatica | Infectiones cordis | Infectiones respiratorii | Infectiones orogastrointestinales | Infectiones hepatis | Infectiones urogenitales | Infectiones systematis nervosi | Infectiones cutis atque exanthemata | Lymphadenopathiae | Infectio VIH causa | Dispositiones ad contagiones | Expositiones contagionum (atque bioterrorismus) | Infectiones tropicales | Cura intensiva | Casus | Relationes | Litterae elegantiae | Pagina tituli


Bohemice   Anglice

Bohemice       Anglice

Praefatio

       Salvete omnes et singuli(ae), qui (quae) paginas nostras privatas morbos contagiosos tractantes frequentastis! In quibus paginis praecipue studentes V. classis curriculi Facultatis medicae nobis in animo sunt.

       Primum quidem informationes, quae in lecturarum ordine neglectae erant, ex sententia atque voluntate studentium - post ternarum septimanarum cursum factum - supplendas curabamus. Postea vero thematum ubertas effecit, ut limites studii praegradualis modice excessi sint - non sine aliquo fructu, ut speramus, et iucunditate ipsis doctoribus. Hoc scriptum enim multa notanda et magno cum usu in praxi utenda capita continet:




  Index   Medicus excisionem bubonis pestilentis in axilla facit (xylographia A.D. MCDLXXXII perfecta)  
    Historia morborum infectiosorum
    Methodi diagnosticae
    Praeventia et prophylaxis infectionum
    Therapia antimicrobialis
    Therapia symptomatica auxiliarisque
    Infectiones cordis
    Infectiones respiratorii
    Infectiones orogastrointestinales
    Infectiones hepatis
    Infectiones urogenitales
    Infectiones systematis nervosi
    Infectiones cutis atque exanthemata
    Lymphadenopathiae
    Infectio VIH causa
    Dispositiones ad contagiones
    Expositiones contagionum
    Infectiones tropicales subtropicalesque
    Cura intensiva
    Nonnulli casus morborum infectiosorum
    Adiunctiones paginis interretiariis
    Morbi infectiosi in litteris elegantis




Lectiones in linguam Anglicam translatae

Summaria lectionum




Ad coauctores / coauctrices desideratos / desideratas epistula

      Collegae clarissimi / clarissimae necnon doctissimi / doctissimae!

       Admonitiones vestras verbaque disputatoria magno cum desiderio exspecto. VIH infectio, neuroinfectiones, cura intensiva non minus quam disciplinae meae historia mihi curae sunt; quapropter pertinentia themata praefero. Notandum: res novitate curiosae, grano salis conditae, apte dicta, picturae lineares, conspectus vel schemata ingeniose constructa vel etiam casus et nuntii recentissimi paginas interretiales multum plus quam periodica classica decent. Addite possibilitatem imagines phototypicas includendi. Quod vero ad voces criticas pertinet, eas mihi auxilio atque publico bono a vobis missas - nullo modo eas aggressionem (quae interpretatio his diebus praevalet) - me accepturum promitto. N.B. potestas omnia, quae scripta sunt, postea corrigendi multiplicat commoda documenta via interretiali scribendi.

      Valete paginasque nostras amate!
      Pragae, Kalendis Septembris anno MMI MUDr. Hanuš Rozsypal
III. klinika infekčních a tropických nemocí 1. LF UK
FN Bulovka
Budínova 2
Praha 8
180 81

Cursus electronicus:  rozsypalh@volny.cz


Ad initium paginae
Pagina tituli

Pagina recognita & emendata postremum die 7° mensis Octobris anno MMVII
Omnia iura vindicentur © H. Rozsypal